< Psalmorum 35 >
1 Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur, quærentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animæ meæ.
13 Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
22 Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
23 Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
24 Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: nec dicant: Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exultent et lætentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.