< Psalmorum 148 >
1 Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
3 Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
4 Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
9 Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
10 Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
11 Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
12 Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen eius solius.
14 Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.