< Psalmorum 147 >
1 Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio.
2 Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit.
3 Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
4 Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum.
9 Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
12 Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.
13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
14 Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te.
15 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit,
17 Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
18 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel.
20 Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.