< Psalmorum 144 >
1 Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
3 Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.
5 Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
7 Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
8 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
9 Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
11 eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
12 Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:
14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.