< Psalmorum 116 >
1 Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: (Sheol )
4 et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:
5 misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
8 Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
10 Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
11 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
12 Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?
13 Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:
15 pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:
16 O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
19 in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.