< Psalmorum 115 >
1 NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.
2 Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
3 Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.
4 Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
5 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
6 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
7 Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
9 Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
13 Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
14 Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.
16 Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum. ()
18 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.