< Psalmorum 11 >
1 In finem, Psalmus David. In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?
4 Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
6 Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.