< Psalmorum 109 >
1 In finem, Psalmus David.
2 Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
7 Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.
8 Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
9 Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
10 Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
12 Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
13 Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
17 Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
19 Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
20 Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me
22 quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
23 Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
24 Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
26 Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
31 Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.