< Proverbiorum 25 >
1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Iuda.
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum:
5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe.
8 Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.
14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
16 Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
18 Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere:
22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.
23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuncius bonus de terra longinqua.
26 Fons turbatus pede, et vena corrupta, iustus cadens coram impio.
27 Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.