< Proverbiorum 24 >
1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus.
Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus.
6 Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt.
Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.
Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.
9 Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor.
Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ: imminuetur fortitudo tua.
Si desperaveris lapsus in die angustiae: imminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
12 Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Sic et doctrina sapientiae animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
16 Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Septies enim in die cadit iustus, et resurgit: impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios:
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:
Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:
22 quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?
quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?
23 Hæc quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
Haec quoque sapientibus dico: Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio.
Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.
Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.
27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea ædifices domum tuam.
Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: et postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem eius spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:
Usquequo piger dormies? usquequo de somno consurgens? Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.