< Proverbiorum 23 >
1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam:
2 et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam,
3 ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris: sed prudentiæ tuæ ponde modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius:
7 quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum.
8 Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas:
11 Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuæ ad verba scientiæ.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. (Sheol )
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16 et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non æmuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die:
18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
19 Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt:
21 quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
25 Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te.
26 Præbe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena.
28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
29 Cui væ? cuius patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
30 Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:
35 et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?