< Proverbiorum 2 >
1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2 ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ:
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6 quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8 servans semitas iustitiæ, et vias sanctorum custodiens.
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9 Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit:
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
consilium custodiet te prudentia servabit te
12 ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14 qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
quorum viae perversae et infames gressus eorum
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quæ mollit sermones suos,
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
et relinquit ducem pubertatis suae
18 et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitæ ipsius. ()
et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
20 Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21 Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
22 Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.
impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea