< Proverbiorum 19 >
1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.
3 Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.
4 Divitiæ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
5 Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.
6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7 Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:
8 qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.
10 Non decent stultum deliciæ: nec servum dominari principibus.
11 Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua prætergredi.
12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.
13 Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.
14 Domus, et divitiæ dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
18 Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19 Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.
20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 Multæ cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.
22 Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.
23 Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.
24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
27 Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
28 Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.
29 Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.