< Proverbiorum 18 >
1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
2 Non recipit stultus verba prudentiæ: nisi ea dixeris quæ versantur in corde eius.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiæ.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii.
6 Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.
7 Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animæ eius.
8 Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animæ autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quærit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.
17 Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
19 Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors, et vita in manu linguæ: qui diligunt eam, comedent fructus eius.
22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper: et dives effabitur rigide.
24 Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.