< Proverbiorum 16 >
1 Hominis est animam præparare: et Domini gubernare linguam.
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
2 Omnes viæ hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
5 Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
8 Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
9 Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
10 Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11 Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
12 Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
13 Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
14 Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15 In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16 Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17 Semita iustorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam.
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
18 Contritionem præcedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
20 Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet.
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22 Fons vitæ eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23 Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
24 Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ, sanitas ossium.
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
25 Est via quæ videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28 Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29 Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis iustitiæ reperietur.
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32 Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur