< Proverbiorum 14 >
1 Sapiens mulier ædificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
3 In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos.
in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5 Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis.
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.
quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
9 Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
12 Est via, quæ videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15 Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16 Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
17 Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18 Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
19 Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21 Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
22 Errant qui operantur malum: misericordia et veritas præparant bona.
errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
23 In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24 Corona sapientium, divitiæ eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.
corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
25 Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.
liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28 In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30 Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31 Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
34 Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35 Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit