< Liber Numeri 8 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
6 Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos
tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
7 iuxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
8 tollent bovem de armentis, et libamentum eius similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israel.
et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.
cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
11 et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius, et consecrabis oblatos Domino,
statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.
ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
15 et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.
et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in Terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:
mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel:
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
19 tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium.
tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis eius. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
locutus est Dominus ad Mosen dicens
24 Hæc est lex Levitarum, A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt:
cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis