< Liber Numeri 28 >
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
dixit quoque Dominus ad Mosen
2 Præcipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
unum offeretis mane et alterum ad vesperam
5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in Sanctuario Domini.
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum eius, oblationem suavissimi odoris Domino.
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba
die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos. holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
16 Mense autem primo, quartadecima die mensis Phase Domini erit,
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
23 præter holocaustum matutinum quod semper offeretis.
praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
26 Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
28 atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. hircum quoque
per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
30 qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba eius.
qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis