< Liber Numeri 17 >

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgæ suæ.
loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
5 quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.
quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
6 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
12 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

< Liber Numeri 17 >