< Liber Numeri 13 >
1 ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
3 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
4 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
5 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
6 De tribu Iuda, Caleb filium Iephone.
7 De tribu Issachar, Igal filium Ioseph.
8 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
9 De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu.
10 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
11 De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
12 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
13 De tribu Aser, Sthur filium Michael.
14 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
15 De tribu Gad, Guel filium Machi.
16 hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue.
17 misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
18 considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
19 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris:
20 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terræ. Erat autem tempus quando iam præcoquæ uvæ vesci possunt.
21 Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
22 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
23 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:
24 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
25 Reversique exploratores Terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
26 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terræ:
27 et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:
28 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
29 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Iebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis.
30 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam.
31 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
32 Detraxeruntque Terræ, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
33 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.