< Nehemiæ 7 >
1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:
2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
3 et dixi eis: Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudæam, unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
8 Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
9 Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
10 Filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
11 Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:
12 Filii Ælam, mille ducenti quinquagintaquattuor:
13 Filii Zethua, octingenti quadragintaquinque:
14 Filii Zachai, septingenti sexaginta:
15 Filii Bannui, sexcenti quadragintaocto:
16 Filii Bebai, sexcenti vigintiocto:
17 Filii Azgad, duo millia trecenti vigintiduo:
18 Filii Adonicam, sexcenti sexagintaseptem:
19 Filii Beguai, duo millia sexagintaseptem:
20 Filii Adin, sexcenti quinquagintaquinque:
21 Filii Ater, filii Hezeciæ, nonagintaocto:
22 Filii Hasem, trecenti vigintiocto:
23 Filii Besai, trecenti vigintiquattuor:
24 Filii Hareph, centum duodecim:
25 Filii Gabaon, nonagintaquinque:
26 Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto.
27 Viri Anathoth, centum vigintiocto.
28 Viri Bethazmoth, quadragintaduo.
29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
30 Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus.
31 Viri Machmas, centum vigintiduo.
32 Viri Bethel et Hai, centum vigintitres.
33 Viri Nebo alterius, quinquagintaduo.
34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
35 Filii Harem, trecenti viginti.
36 Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque.
37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti vigintiunus.
38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
39 Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres.
40 Filii Emmer, mille quinquagintaduo.
41 Filii Phashur, mille ducenti quadragintaseptem.
42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:
43 Filii Iosue et Cedmihel filiorum
44 Oduiæ, septuagintaquattuor. Cantores:
45 Filii Asaph, centum quadragintaocto.
46 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto.
47 Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nasia, filii Hatipha,
57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
58 filii Iahala, filii Darcon, filii Ieddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
62 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo.
63 Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio.
65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus.
66 Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia trecenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque.
68 Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:
69 cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem.
73 Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitæ, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel in civitatibus suis.