< Nahum Propheta 1 >

1 Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elcesæi.
onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viæ eius, et nebulæ pulvis pedum eius.
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
4 Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
6 Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petræ dissolutæ sunt ab eo.
ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
8 et in diluvio prætereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebræ.
et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
9 Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
10 Quia sicut spinæ seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans prævaricationem.
ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
12 Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
14 Et præcipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

< Nahum Propheta 1 >