< Marcum 14 >
1 Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes, et Scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
天後就是逾越節和無酵節,司祭長和經師設法要怎樣用詭計捉拿耶穌,而把他殺害,
2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
因為他們說:「不要在節慶內,怕民間發生暴動。」
3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius.
耶穌在伯達尼癩病人西滿家裏,正坐席的時候,來了一個女人,拿著一玉瓶珍貴的純「納爾多」香液。她打破玉瓶,就倒在耶穌頭上。
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
有些人頗不滿意,就彼此說:「為什麼要這樣浪費香液﹖
5 Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
這香液原可以賣三百多塊銀錢,施捨給窮人! 」他們對那女人很生氣。
6 Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
耶穌卻說:「由她罷! 你們為什麼叫她難受﹖她在我身上做了一件善事,
7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
因為你們常有窮人同你們在一起,你們幾時願意,就能給他們行善;但是我,你們卻不常有。
8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
她己做了她能做的:提前撫摸了我的身體,是為安葬之事。
9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius.
我實在告訴你們:將來福音無論傳到全世界什麼地方,必要述說她所作的事,來紀念她。」
10 Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
於是,那十二人中之一,猶達斯依斯加略,去見司祭長,要把耶穌交與他們。
11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
他們聽了以後,不勝欣喜,許下給他銀錢;他就找尋良機,將耶穌交出。
12 Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
無酵節的第一天,即宰殺逾越節羔羊的那一天,門徒對耶穌說:「你願我們往那裏去,給你預備吃逾越節晚餐﹖」
13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum:
耶穌就打發兩個門徒,對他們說:「你們往城裏去,必有一個拿著水罐的人迎面而來,你們就跟著他去;
14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
他無論進入那裏,你們就對那家主說:師傅問:我同我的門徒吃逾越節冕餐的客廳在那裏﹖
15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
他必指給你們一間鋪設好了的寬大樓廳,你們就在那裏為我們預備罷!」
16 Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
門徒去了,來到城裏,所遇見的,正如耶穌給他們所說的;他們就預備了逾越節晚餐。
17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.
到了晚上,耶穌同那十二人來了。
18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
他們坐席吃飯時,耶穌說:「我實在告訴你們:你們中有一個與我同食的要負賣我。」
19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
他們就都憂悶起來,一個一個地問他說:「難道是我嗎﹖」
20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
耶穌對他們說:「是十二人中的一個,同我一起在盤子裏蘸的那一個人。
21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
人子固然要按照著他所記載的而去,但是負賣人子的那人是有禍的! 那人若沒有生,為他更好。」
22 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
他們正在吃的時候,耶穌拿起餅來,祝福了,擘開,遞給他們說:「你們拿去吃罷! 這是我的身體。」
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
又拿起杯來,祝謝了, 遞給他們,他們都從杯中喝了。
24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
耶穌對他們說:「這是我的血,新約的血,為大眾流出來的。
25 Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
我實在告訴你們:我決不再喝這葡萄汁了,直到我在天主的國裏喝新酒的那天。」
26 Et hymno dicto exierunt in Montem olivarum.
他們唱完聖詠,就出來,往橄欖山去了。
27 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
耶穌對他們說:「你們都要跌倒,因為有記載說:『我要打擊牧人,羊群就要四散。』
28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
但我復活後,要在你們以先,到加里肋亞去。」
29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.
伯多祿對他說:「即使眾人都要跌倒,我卻不然。」
30 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
耶穌就向他說:「我實在告訴你:就在今天,這一夜裏,雞叫兩遍以前,你要三次不認我。」
31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
伯多祿更加激烈地說:「即使我該同你一起死,我也決不會不認你。」眾人也都這樣說了。
32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
他們來到一個名叫革責瑪尼的莊園裏;耶穌對門徒說:「你們坐在這裏,等我去祈禱。」
33 Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cœpit pavere, et tædere.
遂帶著伯多祿、雅各伯和若望與他同去;他開始驚懼恐怖,
34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
便對他們說:「我的心靈悲傷得要死;你們留在這裏,且要醒寤。」
35 Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
耶穌往前走了不遠,俯伏在地祈求,如果可能,使這時辰離他而去,
36 et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
說:「阿爸! 父啊! 一切為你都可能:請給我免去這杯罷! 但是,不要照我所願意的,而要照你所願意的。」
37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
耶穌回來,見他們睡著了,就對伯多祿說:「西滿! 你睡覺嗎﹖你不能醒寤一個時辰嗎﹖
38 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
你們醒寤祈禱罷! 免陷於誘惑。心神固然切願,但肉體卻軟弱。」
39 Et iterum abiens oravit eumdem sermonem, dicens.
耶穌又去祈禱,說了同樣的話。
40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
他又回來,見他們仍是睡著,因為他們的眼睛沈重,也不知道要回答他什麼。
41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
他第三次回來,對他們說:「你們還睡下去嗎﹖還安息嗎﹖夠了! 時辰到了,看,人子就要被交付在罪人手中了。
42 Surgite, eamus. ecce qui me tradet, prope est.
起來! 我們去罷! 看,那負賣我的來近了。」
43 Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus.
耶穌還說話的時候,那十二人中之一的猶達斯,遂即到了,同他一起的,還有帶著刀劍棍棒的群眾,是由司祭長、經師和長老那裏派來的。
44 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
那出賣耶穌人,會給他們一個暗號說:「我口親誰,誰就是;你們拿住他,小心帶去。」
45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
猶達斯一來,便立刻到耶穌跟前說:「辣彼!」遂口親了他。了
46 At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
他們就向耶穌下手,拿住了他。
47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
站在旁邊的人中,有一個拔出劍來,砍了大司祭的僕人一劍,削下了他的一個耳朵。
48 Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?
耶穌開口對他們說:「你們帶著刀劍棍棒出來拿我,如同對付強盜一樣;
49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
我天天在你們當中,在聖殿裏施教,你們沒有拿我;但這是為應驗經上的話。」
50 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
門徒都撇下他逃跑了。
51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
那時,有一個少年人,赤身披著一塊麻布,跟隨耶穌,人們也抓住了他;
52 At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.
但撇下麻布,赤著身子逃走了。
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribæ, et seniores.
他們把耶穌帶到大司祭那裏,所有的司祭長、長老和經師也都聚集在那裏。
54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
伯多祿遠遠地跟著耶穌,直到大司祭的庭院裏面,同差役們坐在一起,烤火取暖。
55 Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
司祭長和全體公議會,尋找證據反對耶穌,為把他處死,卻沒有找著。
56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
原來有許多人造假證據告他,但那些證據各不相符。
57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
有幾個人站起來,作假見證告他說:「
58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
我們曾聽他說過:我要拆毀這座用手建造的聖殿,三天內要另建一座不用手建造的。」
59 Et non erat conveniens testimonium illorum.
連他們的這證據也不相符合。
60 Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur ab his?
於是,大司祭起來,站在中間,問耶穌說:「這些人作證反對你的事,你什麼也不回答嗎﹖」
61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti?
耶穌卻不作聲,什麼也不回答。大司祭又問他說:「你是默西亞,那應受讚顉者的兒子嗎﹖」
62 Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
耶穌說:「我是,並且你們要看見人子,坐在大的右邊,乘著天上的雲彩降來。」
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
大司祭遂撕裂自己的衣服說:「何必還需要見證呢﹖
64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
你們都聽見褻瀆的話了,你們看著該怎樣﹖」眾人都判定他該死。
65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
有些人就開始向他吐唾沫,蒙起他的臉來,用拳頭打他,對他說:「你做先知罷!」差役且用巴掌打他。
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
伯多祿在下面庭院裏時,來了一個大司祭的使女,
67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
看見伯多祿烤火,就注視他說:「你也是和那個納匝肋耶穌的。」
68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
伯多祿卻否認說:「我不知道,也不明白你說什麼。」他遂走出去,到了門廊,雞就叫了。
69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
那使女看見他,就又給站在旁邊的人說:「這也是他們中間的人。」
70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
伯多祿又不認了。過了一會兒,站在旁邊的人又再對伯多祿說:「你確是他們中間的,因為你也是個納匝肋人。」
71 Ille autem cœpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
伯多祿就開始詛咒,並發誓說:「我不認得你們說的這個人。」
72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
立時雞叫了第二遍。伯多祿遂想起耶穌給他所說的話:「雞叫兩遍以前,你要三次不認我。」就放聲大哭起來。