< Lucam 24 >
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant, aromata:
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Iesu.
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7 dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8 Et recordatæ sunt verborum eius.
9 Et regressæ a monumento nunciaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceteræ, quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc.
11 Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista: et non crediderunt illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus.
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis:
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo:
20 Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
23 et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ!
26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
29 Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant,
34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37 Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39 Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte: quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur?
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
47 et prædicari in nomine eius pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma.
48 Vos autem testes estis horum.
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam: et elevatis manibus suis benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno:
53 et erant semper in templo, laudantes, et benedicentes Deum. Amen.