< Leviticus 3 >
1 Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum.
3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis.
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
7 Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris.
9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis.
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
12 si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,
13 ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.
14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis:
16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
17 iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.