< Leviticus 24 >
1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Præcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter,
3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel fœdere sempiterno:
9 eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus.
13 Qui locutus est ad Moysen,
14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.
15 Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:
16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei:
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
22 Æquum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi.