< Leviticus 23 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华对摩西说:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
“你晓谕以色列人说:耶和华的节期,你们要宣告为圣会的节期。
3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
六日要做工,第七日是圣安息日,当有圣会;你们什么工都不可做。这是在你们一切的住处向耶和华守的安息日。
4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
耶和华的节期,就是你们到了日期要宣告为圣会的,乃是这些。”
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
“正月十四日,黄昏的时候,是耶和华的逾越节。
6 et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
这月十五日是向耶和华守的无酵节;你们要吃无酵饼七日。
7 dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo:
第一日当有圣会,什么劳碌的工都不可做;
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
要将火祭献给耶和华七日。第七日是圣会,什么劳碌的工都不可做。”
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华对摩西说:
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ ad sacerdotem:
“你晓谕以色列人说:你们到了我赐给你们的地,收割庄稼的时候,要将初熟的庄稼一捆带给祭司。
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum.
他要把这一捆在耶和华面前摇一摇,使你们得蒙悦纳。祭司要在安息日的次日把这捆摇一摇。
12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
摇这捆的日子,你们要把一岁、没有残疾的公绵羊羔献给耶和华为燔祭。
13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
同献的素祭,就是调油的细面伊法十分之二,作为馨香的火祭,献给耶和华。同献的奠祭,要酒一欣四分之一。
14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
无论是饼,是烘的子粒,是新穗子,你们都不可吃,直等到把你们献给 神的供物带来的那一天才可以吃。这在你们一切的住处作为世世代代永远的定例。”
15 Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
“你们要从安息日的次日,献禾捆为摇祭的那日算起,要满了七个安息日。
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
到第七个安息日的次日,共计五十天,又要将新素祭献给耶和华。
17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
要从你们的住处取出细面伊法十分之二,加酵,烤成两个摇祭的饼,当作初熟之物献给耶和华。
18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
又要将一岁、没有残疾的羊羔七只、公牛犊一只、公绵羊两只,和饼一同奉上。这些与同献的素祭和奠祭要作为燔祭献给耶和华,就是作馨香的火祭献给耶和华。
19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
你们要献一只公山羊为赎罪祭,两只一岁的公绵羊羔为平安祭。
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius.
祭司要把这些和初熟麦子做的饼一同作摇祭,在耶和华面前摇一摇;这是献与耶和华为圣物归给祭司的。
21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
当这日,你们要宣告圣会;什么劳碌的工都不可做。这在你们一切的住处作为世世代代永远的定例。
22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
“在你们的地收割庄稼,不可割尽田角,也不可拾取所遗落的;要留给穷人和寄居的。我是耶和华—你们的 神。”
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华对摩西说:
24 Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
“你晓谕以色列人说:七月初一,你们要守为圣安息日,要吹角作纪念,当有圣会。
25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
什么劳碌的工都不可做;要将火祭献给耶和华。”
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华晓谕摩西说:
27 Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
“七月初十是赎罪日;你们要守为圣会,并要刻苦己心,也要将火祭献给耶和华。
28 Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
当这日,什么工都不可做;因为是赎罪日,要在耶和华—你们的 神面前赎罪。
29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
当这日,凡不刻苦己心的,必从民中剪除。
30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
凡这日做什么工的,我必将他从民中除灭。
31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
你们什么工都不可做。这在你们一切的住处作为世世代代永远的定例。
32 sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
你们要守这日为圣安息日,并要刻苦己心。从这月初九日晚上到次日晚上,要守为安息日。”
33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华对摩西说:
34 Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
“你晓谕以色列人说:这七月十五日是住棚节,要在耶和华面前守这节七日。
35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
第一日当有圣会,什么劳碌的工都不可做。
36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
七日内要将火祭献给耶和华。第八日当守圣会,要将火祭献给耶和华。这是严肃会,什么劳碌的工都不可做。
37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:
“这是耶和华的节期,就是你们要宣告为圣会的节期;要将火祭、燔祭、素祭、祭物,并奠祭,各归各日,献给耶和华。
38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
这是在耶和华的安息日以外,又在你们的供物和所许的愿,并甘心献给耶和华的以外。
39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies.
“你们收藏了地的出产,就从七月十五日起,要守耶和华的节七日。第一日为圣安息;第八日也为圣安息。
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
第一日要拿美好树上的果子和棕树上的枝子,与茂密树的枝条并河旁的柳枝,在耶和华—你们的 神面前欢乐七日。
41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
每年七月间,要向耶和华守这节七日。这为你们世世代代永远的定例。
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:
你们要住在棚里七日;凡以色列家的人都要住在棚里,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Ægypti. ego Dominus Deus vester.
好叫你们世世代代知道,我领以色列人出埃及地的时候曾使他们住在棚里。我是耶和华—你们的 神。”
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
于是,摩西将耶和华的节期传给以色列人。

< Leviticus 23 >