< Iosue 15 >

1 Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
2 initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem.
Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem.
3 Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridianæ plagæ.
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
5 Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium.
Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium.
6 ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
Ascenditque terminus in Beth-hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
7 et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel.
Et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons Solis: et erunt exitus eius ad Fontem Rogel.
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10 et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11 et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra Occidentem fine concluditur.
12 hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
13 Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20 Hæc est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Hæc est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
22 et Cyna et Dimona et Adada,
et Cyna et Dimona et Adada,
23 et Cades, et Asor, et Iethnam,
et Cades, et Asor, et Iethnam,
24 Ziph et Telem et Baloth,
Ziph et Telem et Baloth,
25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor.
Asor nova et Carioth Hesron, hæc est Asor,
26 Amam, Sama, et Molada,
Amam, Sama, et Molada,
27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29 et Baala et Iim et Esem,
et Baala et Iim et Esem,
30 et Eltholad et Cesil et Harma,
et Eltholad et Cesil et Harma,
31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32 Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et villæ earum.
Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates vigintinovem, et villæ earum.
33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
34 et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim,
et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim,
35 et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum.
et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum.
37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38 Delean et Masepha et Iecthel,
Delean et Masepha et Iecthel,
39 Lachis et Bascath et Eglon,
Lachis et Bascath et Eglon,
40 Chebbon et Leheman et Cethlis
Chebbon et Leheman et Cethlis,
41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
42 Labana et Ether et Asan,
Labana et Ether et Asan,
43 Iephtha et Esna et Nesib,
Iephtha et Esna et Nesib,
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis.
Accaron cum vicis et villulis suis.
46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos eius.
Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos eius.
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius.
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socoth
Et in monte: Samir et Iether et Socoth,
49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
50 Anab et Istemo et Anim,
Anab et Istemo et Anim,
51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
52 Arab et Ruma et Esaan,
Arab et Ruma et Esaan,
53 et Ianum et Beththaphua et Apheca,
et Ianum et Beththaphua et Apheca,
54 Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iota,
Maon et Carmel et Ziph et Iota,
56 Iezrael et Iucadam et Zanoe,
Iezrael et Iucadam et Zanoe,
57 Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et villæ earum.
Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem, et villæ earum.
58 Halhul, et Besur, et Gedor,
Halhul, et Besur, et Gedor,
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha
In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
63 Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusæus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in præsentem diem.
Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusæus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in præsentem diem.

< Iosue 15 >