< Iohannem 6 >
1 Post hæc abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
在这之后,耶稣离开这里,去往加利利海(又名提比里亚海)的另外一边。
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur.
由于目睹了他治愈病患的神迹,一大群人跟随他而行。
3 Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
耶稣走到山上,与门徒们坐在那里。
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudæorum.
此刻即将迎来犹太人的逾越节。
5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
耶稣环顾四周,看到大群人向他走来。于是他问腓力:“我们该到哪里买饼分给这些人?”
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
耶稣这样说只是想看看腓力的反应,其实他早知道该怎样做。
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
腓力回答:“就算花二百银币买饼,也不够给每人分一小块。”
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
有个门徒是西门(彼得)的弟弟安得烈,他对耶稣说:
9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
“这里有个男孩,带着五块大麦饼和几条鱼。但这么多人,要怎么分才好呢?”
10 Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
耶稣说:“让大家坐下吧。”这里的地上长着很多草,众人全部坐下,其中大约有五千名男子。
11 Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
耶稣拿起饼,感谢上帝后开始分给席地而坐的人群,然后以同样的方式分鱼,让所有人都获得了足够的食物。
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
大家吃饱了之后,耶稣对门徒说:“把剩下的零碎收拾起来,免得浪费。”
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverant.
门徒们开始收拾,五个大麦饼剩下的残渣,装满了十二个篮子。
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
众人看见耶稣显化的神迹,就说:“这的确就是将要来到世上的先知。”
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
耶稣意识到群众想要推举他为王,于是便离开众人,独自退回山中。
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
夜晚降临,他的门徒们下山到了海边,
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ iam factæ erant: et non venerat ad eos Iesus.
然后上了船准备渡海去往迦百农。天色已黑,但耶稣并未来到他们身边。
18 Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
忽然海上刮起狂风,巨浪翻滚。
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
门徒们摇桨前行了大概六公里,看到耶稣在海面上行走,朝着船的方向走来。这情景让他们十分害怕。
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
耶稣对他们说:“别怕!是我。”
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
他们立刻高兴起来,把他接上船,众人立刻抵达目的地的海滩。
22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
第二天,站在海另一边的人群看到只有一只小船停在那里,意识到耶稣并没有和门徒一同上船,门徒离开的时候,耶稣并未同行。
23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
但就在主之前为众人分饼的地方,附近停着几只从提比里亚来的船。
24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Iesum.
民众现在知道耶稣和门徒都不在那里,于是就上船去迦百农找耶稣。
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
他们在对岸找到了耶稣,就问他:“拉比,你什么时候到这里来的?”
26 Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
耶稣回答:“告诉你实话,你们找我,不是因为看见了神迹,而是因为你们吃到了足够的饼。
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios )
食物必会腐烂,不要为此忧心忡忡,要关心人子赐给你们的永恒食物,它会带来永续生命,因为他已获得天父的批准。” (aiōnios )
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
众人问他:“那我们该做什么才算是遵从上帝旨意呢?”
29 Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
耶稣回答:“上帝想让你们做的,就是相信他派来之人。”
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
众人又问:“为了让我们信你,你要为我们显化什么神迹呢?你能做什么?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
我们的祖先在荒野中吃过吗哪,正如经上所记:‘他把来自天堂的食物赐给他们。’”
32 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
耶稣回答道:“告诉你们实话,带给你们天堂食物之人并非摩西,而是我父,是他把真正的天堂食物赐给你们。
33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
因为上帝的食物就是来自那天堂、为世人赋予生命之人。”
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
众人说:“主啊,求你始终赐给我们这样的食物。”
35 Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam.
耶稣说:“我就是生命的食物,到我这里来就不会再感到饥饿。信我之人,永远不会口渴。
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
但就像我之前所说,你们虽然见了我,但还仍然不信我。
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
天父赐给我之人必会走向我,我决不拒绝任何一人。
38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
因为我从天国而降,并非来达成自己之愿,而是遵循派我前来之人的旨意。
39 Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
他赐予我的人,我一个也不丢失,在末日要将他们复活。这就是他的旨意。
40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
我父的旨意,就是让所有看到并相信人子之人实现永生,然后让我在末日之时鼓舞他们。” (aiōnios )
41 Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
因为耶稣说“我就是来自天堂的食物”,犹太人对此深感不满,于是议论纷纷。
42 et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
他们说:“这不是约瑟的儿子耶稣吗?我们认识他父母。现在他怎么能说‘我来自天堂’呢?”
43 Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
耶稣说:“不必再议论了。
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
如果不是派我前来的天父吸引了众人,根本不会有人能到我这里,我会在末日之时鼓舞他们。
45 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
先知书上记着:‘众人都必受上帝的教导。’聆听天父、遵其教诲的人,必会到我这里来。
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
从未有任何人见过天父,只有来自上帝的那个人才见过。
47 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam. (aiōnios )
告诉你们实话,信上帝,得永生。 (aiōnios )
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
你们的祖先在旷野吃过吗哪,但仍然会死去。
50 Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
但这是从天上而降的食物,吃下它就不会死。
51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn )
我就是来自天堂、赋予生命的食物,吃下这食物就能获得永生。这食物即我的身体,为了让世人获得生命而赐。” (aiōn )
52 Litigabant ergo Iudæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
随后犹太人开始进行激烈的争论。他们不解的是:“这个人怎会把他的肉身给我们吃?”
53 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
耶稣告诉他们:“说实话,除非吃人子的肉、喝人子的血,否则就无法获得真正的生命。
54 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
食我肉、饮我血才能永生,我会在末日让他们复活。 (aiōnios )
55 Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
因为我的肉是真正的食物,我的血是真正的饮品。
56 qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
只有食我肉、饮我血之人,我才能与他们彼此同在。
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
正如赐予生命的天父派我前来,我也因天父而活,食我肉身者即可因我而活。
58 Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (aiōn )
这就是来自天堂的食物,你们祖先吃下吗哪后仍然死了,但吃下天堂的食物必会永生。” (aiōn )
59 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
这番话,就是耶稣在迦百农会堂中对众人的教导。
60 Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
他的很多门徒听完这番话后说:“这番话难以接受!谁会真正遵循它?”
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
耶稣看到门徒对这番话的不解,于是便问:“这话让你们感觉受到冒犯吗?
62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
如果你们能目睹人子升入他原本所在的地方,又怎样呢?
63 Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
是灵魂赋予人生命,绝非肉体。我对你们所说的就是灵,是生命!
64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
但你们中却有人不信。”(耶稣从最开始就知道谁不信他,谁会背叛他)。
65 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
耶稣补充道:“所以我要说的是,是他让这成为可能,否则没有人能到我这里来。”
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
此后,他的门徒中有许多人都放弃了,不再追随于他。
67 Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
于是耶稣对十二门徒说:“你们呢?你们也想离去吗?”
68 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. (aiōnios )
西门(彼得)回答:“主啊,我们还能追随谁呢?你才是讲述永生之道的那个人。 (aiōnios )
69 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
我们相信你,我们确信你就是上帝的圣者。”
70 Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
耶稣说:“我不是选出你们十二个人吗?但你们中间有一个是魔鬼。”
71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
(耶稣所指为加略人西门的儿子犹大。虽然他是十二门徒之一,但后来背叛了耶稣。)