< Iohannem 13 >
1 Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
2 Et cœna facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ:
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7 Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (aiōn )
9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum.
17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
21 Cum hæc dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus: et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine quis est?
26 Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudæ Simonis Iscariotæ.
27 Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo.
32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me: et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
38 Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.