< Job 40 >
1 Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob:
Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob:
2 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
3 Respondens autem Iob Domino, dixit:
Respondens autem Iob Domino, dixit:
4 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
5 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
7 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
8 Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris?
Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris?
9 Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
10 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
11 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
12 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
13 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
14 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
15 Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet:
Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet:
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
18 Ossa eius velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
Ossa eius velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
19 Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
21 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
22 Protegunt umbræ umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
Protegunt umbræ umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
23 Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
24 In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.