< Job 23 >
1 Respondens autem Iob, ait:
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
4 Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
5 Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum.
8 Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
15 Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.