< Job 16 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
约伯回答说:
2 Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
这样的话我听了许多; 你们安慰人,反叫人愁烦。
3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
虚空的言语有穷尽吗? 有什么话惹动你回答呢?
4 Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
我也能说你们那样的话; 你们若处在我的境遇, 我也会联络言语攻击你们, 又能向你们摇头。
5 Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
但我必用口坚固你们, 用嘴消解你们的忧愁。
6 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
我虽说话,忧愁仍不得消解; 我虽停住不说,忧愁就离开我吗?
7 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
但现在 神使我困倦, 使亲友远离我,
8 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
又抓住我,作见证攻击我; 我身体的枯瘦也当面见证我的不是。
9 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
主发怒撕裂我,逼迫我, 向我切齿; 我的敌人怒目看我。
10 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, saciati sunt pœnis meis.
他们向我开口, 打我的脸羞辱我, 聚会攻击我。
11 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
神把我交给不敬虔的人, 把我扔到恶人的手中。
12 Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
我素来安逸,他折断我, 掐住我的颈项,把我摔碎, 又立我为他的箭靶子。
13 Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
他的弓箭手四面围绕我; 他破裂我的肺腑,并不留情, 把我的胆倾倒在地上,
14 Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
将我破裂又破裂, 如同勇士向我直闯。
15 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
我缝麻布在我皮肤上, 把我的角放在尘土中。
16 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
我的脸因哭泣发紫, 在我的眼皮上有死荫。
17 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
我的手中却无强暴; 我的祈祷也是清洁。
18 Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
地啊,不要遮盖我的血! 不要阻挡我的哀求!
19 Ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
现今,在天有我的见证, 在上有我的中保。
20 Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus.
我的朋友讥诮我, 我却向 神眼泪汪汪。
21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
愿人得与 神辩白, 如同人与朋友辩白一样;
22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
因为再过几年, 我必走那往而不返之路。

< Job 16 >