< Job 12 >
1 Respondens autem Iob, dixit:
2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
10 In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
11 Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
20 Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.