< Job 10 >
1 Tædet animam meam vitæ meæ, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2 Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices.
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4 Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
6 Ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7 Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9 Memento quæso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15 Et si impius fuero, væ mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21 Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22 Terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans