< Jeremiæ 35 >

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, dicens:
当犹大王约西亚之子约雅敬的时候,耶和华的话临到耶利米说:
2 Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
“你去见利甲族的人,和他们说话,领他们进入耶和华殿的一间屋子,给他们酒喝。”
3 Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiæ filii Habsaniæ, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum:
我就将哈巴洗尼雅的孙子雅利米雅的儿子雅撒尼亚和他弟兄,并他众子,以及利甲全族的人,
4 Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliæ hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
领到耶和华的殿,进入神人伊基大利的儿子哈难众子的屋子。那屋子在首领的屋子旁边,在沙龙之子把门的玛西雅屋子以上。
5 Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum.
于是我在利甲族人面前设摆盛满酒的碗和杯,对他们说:“请你们喝酒。”
6 Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:
他们却说:“我们不喝酒;因为我们先祖利甲的儿子约拿达曾吩咐我们说:‘你们与你们的子孙永不可喝酒,
7 Et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini.
也不可盖房、撒种、栽种葡萄园,但一生的年日要住帐棚,使你们的日子在寄居之地得以延长。’
8 Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ:
凡我们先祖利甲的儿子约拿达所吩咐我们的话,我们都听从了。我们和我们的妻子儿女一生的年日都不喝酒,
9 et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
也不盖房居住,也没有葡萄园、田地,和种子,
10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quæ præcepit nobis Ionadab pater noster.
但住帐棚,听从我们先祖约拿达的话,照他所吩咐我们的去行。
11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Ierusalem.
巴比伦王尼布甲尼撒上此地来,我们因怕迦勒底的军队和亚兰的军队,就说:‘来吧,我们到耶路撒冷去。’这样,我们才住在耶路撒冷。”
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
耶和华的话临到耶利米说:
13 Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?
“万军之耶和华—以色列的 神如此说:你去对犹大人和耶路撒冷的居民说,耶和华说:你们不受教训,不听从我的话吗?
14 Prævaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
利甲的儿子约拿达所吩咐他子孙不可喝酒的话,他们已经遵守,直到今日也不喝酒,因为他们听从先祖的吩咐。我从早起来警戒你们,你们却不听从我。
15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
我从早起来,差遣我的仆人众先知去,说:‘你们各人当回头,离开恶道,改正行为,不随从事奉别神,就必住在我所赐给你们和你们列祖的地上。’只是你们没有听从我,也没有侧耳而听。
16 Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
利甲的儿子约拿达的子孙能遵守先人所吩咐他们的命,这百姓却没有听从我!
17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
因此,耶和华—万军之 神、以色列的 神如此说:我要使我所说的一切灾祸临到犹大人和耶路撒冷的一切居民。因为我对他们说话,他们没有听从;我呼唤他们,他们没有答应。”
18 Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis præcepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quæ præcepit vobis:
耶利米对利甲族的人说:“万军之耶和华—以色列的 神如此说:因你们听从你们先祖约拿达的吩咐,谨守他的一切诫命,照他所吩咐你们的去行,
19 Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
所以万军之耶和华—以色列的 神如此说:利甲的儿子约拿达必永不缺人侍立在我面前。”

< Jeremiæ 35 >