< Iacobi 4 >
1 Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
2 Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei constituitur.
5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?
6 Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex.
12 Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare.
13 Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
14 qui ignoratis quid erit in crastino.
15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
16 Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.