< Isaiæ 45 >
1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portæ non claudentur.
2 Ego ante te ibo: et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam.
3 Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
4 Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
5 Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:
6 Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter,
7 formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
8 Rorate cæli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
9 Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
10 Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
11 Hæc dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi.
12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
14 Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute æterna: non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quærite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta.
20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant Deum non salvantem.
21 Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est præter me.
22 Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terræ: quia ego Deus, et non est alius.
23 In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua.
24 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt iustitiæ et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
25 In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel.