< Isaiæ 25 >
1 Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen.
耶和华啊,你是我的 神; 我要尊崇你,我要称赞你的名。 因为你以忠信诚实行过奇妙的事, 成就你古时所定的。
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
你使城变为乱堆, 使坚固城变为荒场, 使外邦人宫殿的城不再为城, 永远不再建造。
3 Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.
所以,刚强的民必荣耀你; 强暴之国的城必敬畏你。
4 Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab æstu. spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
因为当强暴人催逼人的时候, 如同暴风直吹墙壁, 你就作贫穷人的保障, 作困乏人急难中的保障, 作躲暴风之处, 作避炎热的阴凉。
5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies.
你要压制外邦人的喧哗, 好像干燥地的热气下落; 禁止强暴人的凯歌, 好像热气被云影消化。
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
在这山上,万军之耶和华必为万民用肥甘设摆筵席,用陈酒和满髓的肥甘,并澄清的陈酒,设摆筵席。
7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
他又必在这山上除灭遮盖万民之物和遮蔽万国蒙脸的帕子。
8 Præcipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
他已经吞灭死亡直到永远。主耶和华必擦去各人脸上的眼泪,又除掉普天下他百姓的羞辱,因为这是耶和华说的。
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et lætabimur in salutari eius.
到那日,人必说:“看哪,这是我们的 神;我们素来等候他,他必拯救我们。这是耶和华,我们素来等候他,我们必因他的救恩欢喜快乐。”
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
耶和华的手必按在这山上;摩押人在所居之地必被践踏,好像干草被践踏在粪池的水中。
11 Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
他必在其中伸开手,好像洑水的伸开手洑水一样;但耶和华必使他的骄傲和他手所行的诡计一并败落。
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
耶和华使你城上的坚固高台倾倒,拆平,直到尘埃。