< Osee Propheta 12 >
1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.
2 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.
3 In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo.
4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius.
6 Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
7 Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit.
8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.
9 Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:
12 Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.
13 In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto: et in propheta servatus est.
14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.