< Hebræos 6 >
1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii æterni. (aiōnios )
3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus sancti,
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, (aiōn )
6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.
7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo.
8 proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
10 Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones.
13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum,
14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.
17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum:
18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
20 ubi præcursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (aiōn )