< Genesis 5 >
1 Hic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Adam catounnaw cauk teh a rahim lae patetlah doeh. Cathut ni tami a sak navah amae meikalat lah a sak.
2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Tongpa hoi napui a sak teh yawhawinae a poe. A sak hnin ahnimouh roi teh tami telah min a phung.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth.
Adam teh kum 130 touh a pha navah, ama hoi kâlat e ama hoi mei kâvan e ca tongpa a khe teh Seth telah min a phung.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
Seth a khe hnukkhu, Adam teh kum 800 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw hai bout a khe.
5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Adam teh kum 930 touh akuep navah a due.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Seth teh kum 105 touh a pha navah Enosh a khe.
7 Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Enosh a khe hnukkhu Seth teh kum 807 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Seth teh a kum 912 touh akuep navah a due.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Enosh teh kum 90 touh a pha navah Kenan a khe.
10 Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios, et filias.
Kenan a khe hnukkhu, Enosh teh kum 815 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw khe.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Enosh teh kum 905 touh a hring teh a due.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
Kenan teh kum 70 touh a pha navah Mahalalel a khe.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Mahalalel a khe hnukkhu, Kenan teh kum 840 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Kenan teh kum 910 touh a hring teh a due.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared.
Mahalalel teh kum 65 touh a pha navah Jared a khe.
16 Et vixit Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Jared a khe hnukkhu, Mahalalel teh kum 830 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Mahalalel teh kum 895 touh a hring teh a due.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Jared teh kum 162 touh a pha navah Enok a khe.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Enok a khe hnukkhu Jared teh kum 800 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Jared teh kum 962 touh a hring teh a due.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Enok teh kum 65 touh a pha navah Methuselah a khe.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Methuselah a khe hnukkhu Enok teh kum 300 touh thung Cathut hoi rei a ceio teh, ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
Enok teh kum 365 touh a hring.
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
Enok teh Cathut hoi cungtalah a ceio teh bout awmhoeh toe. Bangkongtetpawiteh, Cathut ni a la toe.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
Methuselah teh kum 187 touh a pha nah Lamek a khe.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Lamek a khe hnukkhu Methuselah teh kum 782 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Methuselah teh kum 969 touh a hring teh a due.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
Lamek teh kum 182 touh a pha navah ca tongpa a khe.
29 vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
BAWIPA ni thoebonae talai dawk kut hoi thaw tawk awh teh, patang khangnae dawk hoi lung na pahawi han ati teh, Noah telah min a phung.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Noah a khe hnukkhu Lamek teh kum 595 touh a hring teh ca tongpanaw hoi napuinaw bout a khe.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
Lamek teh kum 777 touh a hring teh a due.
32 Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth.
Noah teh kum 500 touh a pha nah Shem, Ham hoi Japheth a khe.