< Genesis 2 >

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
斯天地および其衆群悉く成ぬ
2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
第七日に神其造りたる工を竣たまへり即ち其造りたる工を竣て七日に安息たまへり
3 Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
神七日を祝して之を神聖めたまへり其は神其創造爲たまへる工を盡く竣て是日に安息みたまひたればなり
4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram:
ヱホバ神地と天を造りたまへる日に天地の創造られたる其由來は是なり
5 Et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
野の諸の灌木は未だ地にあらず野の諸の草蔬は未生ぜざりき其はヱホバ神雨を地に降せたまはず亦土地を耕す人なかりければなり
6 Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
霧地より上りて土地の面を遍く潤したり
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
ヱホバ神土の塵を以て人を造り生氣を其鼻に嘘入たまへり人即ち生靈となりぬ
8 Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat.
ヱホバ神エデンの東の方に園を設て其造りし人を其處に置たまへり
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
ヱホバ神觀に美麗く食ふに善き各種の樹を土地より生ぜしめ又園の中に生命の樹および善惡を知の樹を生ぜしめ給へり
10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
河エデンより出て園を潤し彼處より分れて四の源となれり
11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
其第一の名はピソンといふ是は金あるハビラの全地を繞る者なり
12 et aurum terræ illius optimum est: ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
其地の金は善し又ブドラクと碧玉彼處にあり
13 Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
第二の河の名はギホンといふ是はクシの全地を繞る者なり
14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
第三の河の名はヒデケルといふ是はアッスリヤの東に流るるものなり第四の河はユフラテなり
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
ヱホバ神其人を挈て彼をエデンの園に置き之を埋め之を守らしめ給へり
16 Præcepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede:
ヱホバ神其人に命じて言たまひけるは園の各種の樹の果は汝意のままに食ふことを得
17 De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas. in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
然ど善惡を知の樹は汝その果を食ふべからず汝之を食ふ日には必ず死べければなり
18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi.
ヱホバ神言たまひけるは人獨なるは善らず我彼に適ふ助者を彼のために造らんと
19 Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius.
ヱホバ神土を以て野の諸の獸と天空の諸の鳥を造りたまひてアダムの之を何と名るかを見んとて之を彼の所に率ゐいたりたまへりアダムが生物に名けたる所は皆其名となりぬ
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
アダム諸の家畜と天空の鳥と野の諸の獸に名を與へたり然どアダムには之に適ふ助者みえざりき
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
是に於てヱホバ神アダムを熟く睡らしめ睡りし時其肋骨の一を取り肉をもて其處を填塞たまへり
22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
ヱホバ神アダムより取たる肋骨を以て女を成り之をアダムの所に携きたりたまへり
23 Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
アダム言けるは此こそわが骨の骨わが肉の肉なれ此は男より取たる者なれば之を女と名くべしと
24 Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
是故に人は其父母を離れて其妻に好合ひ二人一體となるべし
25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.
アダムと其妻は二人倶に裸體にして愧ざりき

< Genesis 2 >