< Exodus 1 >
1 Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:
2 Ruben, Simeon, Levi, Iudas,
3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
4 Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.
5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat.
6 Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,
7 filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph:
9 et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
13 oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis:
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
15 Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
16 præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
19 Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.