< Exodus 23 >
1 Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non declinabis in iudicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium.
8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba iustorum.
9 Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra Ægypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
11 Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane.
19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
20 Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
21 Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
22 Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 Præcedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Iebusæum, quos ego conteram.
24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introeas.
29 Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas Terram.
31 Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terræ, et eiiciam eos de conspectu vestro.
32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.