< Exodus 12 >
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra Ægypti:
dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hœdum.
erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
6 Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
7 Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis.
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
11 Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini.
sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
12 Et transibo per Terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus.
et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Ægypti.
erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
14 Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ.
septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas.
cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
27 dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
28 Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.
surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
31 Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
35 Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Ægypti.
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo.
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
advena et mercennarius non edent ex eo
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis.
in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
47 Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud.
omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
50 Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.
et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas