< Ecclesiastes 6 >
1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
我见日光之下有一宗祸患重压在人身上,
2 Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est.
就是人蒙 神赐他资财、丰富、尊荣,以致他心里所愿的一样都不缺,只是 神使他不能吃用,反有外人来吃用。这是虚空,也是祸患。
3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus.
人若生一百个儿子,活许多岁数,以致他的年日甚多,心里却不得满享福乐,又不得埋葬;据我说,那不到期而落的胎比他倒好。
4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
因为虚虚而来,暗暗而去,名字被黑暗遮蔽,
5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:
并且没有见过天日,也毫无知觉;这胎,比那人倒享安息。
6 etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?
那人虽然活千年,再活千年,却不享福,众人岂不都归一个地方去吗?
7 Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur.
人的劳碌都为口腹,心里却不知足。
8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?
这样看来,智慧人比愚昧人有什么长处呢?穷人在众人面前知道如何行,有什么长处呢?
9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
眼睛所看的比心里妄想的倒好。这也是虚空,也是捕风。
10 Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
先前所有的,早已起了名,并知道何为人,他也不能与那比自己力大的相争。
11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
加增虚浮的事既多,这与人有什么益处呢?
12 Quid necesse est homini maiora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, et tempore, quod velut umbra præterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
人一生虚度的日子,就如影儿经过,谁知道什么与他有益呢?谁能告诉他身后在日光之下有什么事呢?