< Deuteronomii 27 >
1 Præcepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
2 Cumque transieritis Iordanem in Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos,
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introeas Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis.
4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et levigabis eos calce:
5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui:
10 audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego præcipio tibi.
11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin.
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan et Nephthali.
14 Et pronunciabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem. et dicet omnis populus: Amen.
17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui. et dicet omnis populus: Amen.
18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere. et dicet omnis populus: Amen.
19 Maledictus qui pervertit iudicium advenæ, pupilli et viduæ. et dicet omnis populus: Amen.
20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius. et dicet omnis populus: Amen.
21 Maledictus qui dormit cum omni iumento. et dicet omnis populus: Amen.
22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ. et dicet omnis populus: Amen.
23 Maledictus qui dormit cum socru sua. et dicet omnis populus: Amen.
24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum. et dicet omnis populus: Amen.
25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. et dicet omnis populus: Amen.
26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. et dicet omnis populus: Amen.