< Actuum Apostolorum 18 >

1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:
这事以后,保罗离了雅典,来到哥林多。
2 et inveniens quemdam Iudæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Iudæos a Roma) accessit ad eos.
遇见一个犹太人,名叫亚居拉,他生在本都;因为克劳第命犹太人都离开罗马,新近带着妻百基拉,从意大利来。保罗就投奔了他们。
3 Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriæ artis.)
他们本是制造帐棚为业。保罗因与他们同业,就和他们同住做工。
4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudæis, et Græcis.
每逢安息日,保罗在会堂里辩论,劝化犹太人和希腊人。
5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudæis esse Christum Iesum.
西拉和提摩太从马其顿来的时候,保罗为道迫切,向犹太人证明耶稣是基督。
6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam.
他们既抗拒、毁谤,保罗就抖着衣裳,说:“你们的罪归到你们自己头上,与我无干。从今以后,我要往外邦人那里去。”
7 Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogæ.
于是离开那里,到了一个人的家中;这人名叫提多·犹士都,是敬拜 神的,他的家靠近会堂。
8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
管会堂的基利司布和全家都信了主,还有许多哥林多人听了,就相信受洗。
9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
夜间,主在异象中对保罗说:“不要怕,只管讲,不要闭口,
10 propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
有我与你同在,必没有人下手害你,因为在这城里我有许多的百姓。”
11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
保罗在那里住了一年零六个月,将 神的道教训他们。
12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
到迦流作亚该亚方伯的时候,犹太人同心起来攻击保罗,拉他到公堂,
13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
说:“这个人劝人不按着律法敬拜 神。”
14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudæi, recte vos sustinerem.
保罗刚要开口,迦流就对犹太人说:“你们这些犹太人!如果是为冤枉或奸恶的事,我理当耐性听你们。
15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse.
但所争论的,若是关乎言语、名目,和你们的律法,你们自己去办吧!这样的事我不愿意审问”;
16 Et minavit eos a tribunali.
就把他们撵出公堂。
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
众人便揪住管会堂的所提尼,在堂前打他。这些事迦流都不管。
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
保罗又住了多日,就辞别了弟兄,坐船往叙利亚去;百基拉、亚居拉和他同去。他因为许过愿,就在坚革哩剪了头发。
19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudæis.
到了以弗所,保罗就把他们留在那里,自己进了会堂,和犹太人辩论。
20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
众人请他多住些日子,他却不允,
21 sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
就辞别他们,说:“神若许我,我还要回到你们这里”;于是开船离了以弗所。
22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam.
在凯撒利亚下了船,就上耶路撒冷去问教会安,随后下安提阿去。
23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
住了些日子,又离开那里,挨次经过加拉太和弗吕家地方,坚固众门徒。
24 Iudæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
有一个犹太人,名叫亚波罗,来到以弗所。他生在亚历山大,是有学问的,最能讲解圣经。
25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quæ sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
这人已经在主的道上受了教训,心里火热,将耶稣的事详细讲论教训人;只是他单晓得约翰的洗礼。
26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
他在会堂里放胆讲道;百基拉、亚居拉听见,就接他来,将 神的道给他讲解更加详细。
27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant.
他想要往亚该亚去,弟兄们就勉励他,并写信请门徒接待他。他到了那里,多帮助那蒙恩信主的人,
28 Vehementer enim Iudæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Iesum.
在众人面前极有能力驳倒犹太人,引圣经证明耶稣是基督。

< Actuum Apostolorum 18 >