< Iohannis Iii 1 >
1 Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate.
2 Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua.
3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
4 Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5 Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6 qui testimonium reddiderunt charitati tuæ in conspectu Ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7 Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus.
8 Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsissem forsitan Ecclesiæ: sed is, qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
10 propter hoc si venero, commonebo eius opera, quæ facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficient: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit.
11 Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.